

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 14: Versus 17
Non est enim regnum Dei esca et potus.Non usus ciborum, sed concupiscentia refrenanda est. Non interest quid alimentorum vel quantum pro congruentia hominum et personae suae et pro valetudinis suae necessitate quis capiat, sed quam facile et laeto animo careat his, cum his vel oportet vel necesse est carere.Gaudium in Spiritu sancto. Qui enim,etc. Non utique in epulis, ut multi solent, sed in Spiritu sancto hoc gaudium oritur de fraterna pace; sicut in disceptatione ira, ubi non est spiritus, quia in solis pacificis est; cujus etiam gratia haec tria sunt in aliquo: justitia, pax et gaudium, quae in istis Romanis non erant